Fundar 1759 Resultados para: Spe
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt (Liber Iob 6, 20)
si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras (Liber Iob 7, 4)
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe (Liber Iob 7, 6)
quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea (Liber Iob 7, 15)
desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei (Liber Iob 7, 16)
sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritæ peribit (Liber Iob 8, 13)
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo (Liber Iob 11, 4)
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer (Liber Iob 11, 17)
et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies (Liber Iob 11, 18)
oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animæ (Liber Iob 11, 20)
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans (Liber Iob 12, 21)
tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit (Liber Iob 13, 13)