Mosaico decorativo

Fundar 1401 Resultados para: Sol

  • ecce ego præcipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et prœliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Juda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 34, 22)

  • propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem (Liber Ieremiae 36, 30)

  • et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)

  • et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi (Liber Ieremiae 38, 19)

  • persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinæ et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia (Liber Ieremiae 39, 5)

  • nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)

  • gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Ægypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Ægypto et ibi moriemini (Liber Ieremiae 42, 16)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos (Liber Ieremiae 43, 10)

  • et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni (Liber Ieremiae 43, 13)

  • et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc (Liber Ieremiae 44, 6)

  • et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 22)

  • vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Ægypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis (Liber Ieremiae 46, 19)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina