Fundar 160 Resultados para: Simon Petrus
accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum (Evangelium secundum Lucam 22, 55)
et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum (Evangelium secundum Lucam 22, 58)
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis (Evangelium secundum Lucam 22, 61)
et egressus foras Petrus flevit amare (Evangelium secundum Lucam 22, 62)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
et adduxit eum ad Jesum intuitus autem eum Jesus dixit tu es Simon filius Johanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes (Evangelium secundum Ioannem 13, 6)
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in æternum respondit Jesus ei si non lavero te non habes partem mecum (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit (Evangelium secundum Ioannem 13, 24)