Fundar 1424 Resultados para: Sicut
et invenit Jesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est (Evangelium secundum Ioannem 12, 14)
et scio quia mandatum ejus vita æterna est quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
filioli adhuc modicum vobiscum sum quæretis me et sicut dixi Judæis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis (Evangelium secundum Ioannem 15, 4)
si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent (Evangelium secundum Ioannem 15, 6)
sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea (Evangelium secundum Ioannem 15, 9)
si præcepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei præcepta servavi et maneo in ejus dilectione (Evangelium secundum Ioannem 15, 10)
hoc est præceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos (Evangelium secundum Ioannem 15, 12)
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 17, 2)
et jam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)