Fundar 1424 Resultados para: Sicut
hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus (Liber Ieremiae 44, 30)
vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet (Liber Ieremiae 46, 18)
et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 26)
et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel in qua habebat fiduciam (Liber Ieremiae 48, 13)
super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)
capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 48, 41)
quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri (Liber Ieremiae 50, 11)
clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei (Liber Ieremiae 50, 15)
propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus sicut visitavi regem Assur (Liber Ieremiae 50, 18)
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas ejus ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 50, 40)
arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)
non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)