Mosaico decorativo

Fundar 1424 Resultados para: Sicut

  • cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)

  • omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi (Liber Iosue 13, 6)

  • tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi (Liber Iosue 13, 14)

  • sorte omnia dividentes sicut præceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Iosue 14, 2)

  • sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram (Liber Iosue 14, 5)

  • concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum (Liber Iosue 14, 10)

  • da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi (Liber Iosue 14, 12)

  • Chaleb vero filio Jepphonne dedit partem in medio filiorum Juda sicut præceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron (Liber Iosue 15, 13)

  • dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum sicut præcepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes (Liber Iosue 21, 8)

  • quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem (Liber Iosue 22, 4)

  • Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est (Liber Iosue 23, 5)

  • unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est (Liber Iosue 23, 10)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina