Fundar 1989 Resultados para: Septem Filii Saul
et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia (Liber I Paralipomenon 12, 34)
et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul (Liber I Paralipomenon 13, 3)
et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut præceperat Moses juxta verbum Domini umeris suis in vectibus (Liber I Paralipomenon 15, 15)
cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes (Liber I Paralipomenon 15, 26)
cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)
semen Israël servi ejus filii Jacob electi illius (Liber I Paralipomenon 16, 13)
et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)
cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi (Liber I Paralipomenon 18, 4)
Banajas vero filius Jojada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis (Liber I Paralipomenon 18, 17)
videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites (Liber I Paralipomenon 19, 6)
conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo ejus qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum (Liber I Paralipomenon 19, 7)
egressique filii Ammon direxerunt aciem juxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt (Liber I Paralipomenon 19, 9)