Fundar 1092 Resultados para: Separatio Abram Et Lot Terram Canaan
et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Deuteronomii 3, 16)
præcepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti (Liber Deuteronomii 3, 18)
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Jordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis (Liber Deuteronomii 3, 20)
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Jordanem et montem istum egregium et Libanum (Liber Deuteronomii 3, 25)
præcipe Josue et corrobora eum atque conforta quia ipse præcedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es (Liber Deuteronomii 3, 28)
et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 1)
similitudinem omnium jumentorum quæ sunt super terram vel avium sub cælo volantium (Liber Deuteronomii 4, 17)
iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et juravit ut non transirem Jordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 21)
ecce morior in hac humo non transibo Jordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam (Liber Deuteronomii 4, 22)
testes invoco hodie cælum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Jordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus (Liber Deuteronomii 4, 26)
interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo cæli usque ad summum ejus si facta est aliquando hujuscemodi res aut umquam cognitum est (Liber Deuteronomii 4, 32)
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in præsenti die (Liber Deuteronomii 4, 38)