Fundar 1210 Resultados para: Sem
et seminabo eam mihi in terram et miserebor ejus quæ fuit absque misericordia (Prophetia Osee 2, 23)
sed et Juda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei (Prophetia Osee 6, 11)
quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam (Prophetia Osee 8, 7)
seminate vobis in justitia metite in ore misericordiæ innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos justitiam (Prophetia Osee 10, 12)
et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi et spera in Deo tuo semper (Prophetia Osee 12, 6)
sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis (Prophetia Ioel 2, 7)
et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (Prophetia Ioel 2, 26)
ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit (Prophetia Amos 4, 7)
ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator messorem et calcator uvæ mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt (Prophetia Amos 9, 13)
et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)
utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste (Prophetia Michaeae 2, 11)
et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)
