Fundar 2330 Resultados para: Sed
qui sedet super gyrum terræ et habitatores ejus sunt quasi lucustæ qui extendit velut nihilum cælos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum (Liber Isaiae 40, 22)
ut aperires oculos cæcorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris (Liber Isaiae 42, 7)
portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos (Liber Isaiae 46, 7)
descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera (Liber Isaiae 47, 1)
sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum (Liber Isaiae 47, 5)
et nunc audi hæc delicata et habitans confidenter quæ dicis in corde tuo ego sum et non est præter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem (Liber Isaiae 47, 8)
ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)
ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis (Liber Isaiae 48, 10)
excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion (Liber Isaiae 52, 2)
et quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti (Liber Isaiae 55, 10)
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quæcumque volui et prosperabitur in his ad quæ misi illud (Liber Isaiae 55, 11)
sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret (Liber Isaiae 59, 2)