Fundar 320 Resultados para: Saul

  • dixit autem Saul ad Jonathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Jonathan et ait gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior (Liber I Samuelis 14, 43)

  • et ait Saul hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia morte morieris Jonathan (Liber I Samuelis 14, 44)

  • dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)

  • recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua (Liber I Samuelis 14, 46)

  • at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat (Liber I Samuelis 14, 47)

  • fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol (Liber I Samuelis 14, 49)

  • et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul (Liber I Samuelis 14, 50)

  • Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel (Liber I Samuelis 14, 51)

  • erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prœlium sociabat eum sibi (Liber I Samuelis 14, 52)

  • et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)

  • præcepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Juda (Liber I Samuelis 15, 4)

  • cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina