Fundar 59 Resultados para: Sanctis

  • ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu cum omnibus sanctis ejus amen (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)

  • adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)

  • cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)

  • non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • ut memores sitis eorum quæ prædixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum præceptorum Domini et salvatoris (Epistula II Petri 3, 2)

  • cum hæc igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus (Epistula II Petri 3, 11)

  • carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei (Epistula Iudae 1, 3)

  • prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis (Epistula Iudae 1, 14)

  • et iratæ sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram (Apocalypsis Ioannis 11, 18)

  • et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem (Apocalypsis Ioannis 13, 7)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina