Mosaico decorativo

Fundar 403 Resultados para: Sancti Spiritus

  • viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)

  • et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes (Actus Apostolorum 2, 2)

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)

  • dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis (Actus Apostolorum 2, 33)

  • Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2, 38)

  • in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu (Actus Apostolorum 4, 30)

  • et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obœdientibus sibi (Actus Apostolorum 5, 32)

  • multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt (Actus Apostolorum 8, 7)

  • cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)

  • dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum (Actus Apostolorum 8, 29)

  • cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens (Actus Apostolorum 8, 39)

  • ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem et ædificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur (Actus Apostolorum 9, 31)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina