Fundar 287 Resultados para: Rom
et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum (Liber Numeri 26, 6)
porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum (Liber Numeri 26, 21)
si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit juramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit (Liber Numeri 30, 3)
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat (Liber Numeri 30, 8)
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat (Liber Numeri 30, 12)
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit (Liber Numeri 30, 13)
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit (Liber Numeri 30, 15)
quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam (Liber Numeri 32, 20)
et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suæ tribus hominibus (Liber Numeri 36, 6)
quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es (Liber Deuteronomii 23, 23)
qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)