Mosaico decorativo

Fundar 1432 Resultados para: Rex

  • misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)

  • hæc dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam (Liber II Paralipomenon 11, 4)

  • anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino (Liber II Paralipomenon 12, 2)

  • consternatique principes Israël et rex dixerunt justus est Dominus (Liber II Paralipomenon 12, 6)

  • recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • pro quibus fecit rex æneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii (Liber II Paralipomenon 12, 10)

  • cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum (Liber II Paralipomenon 12, 11)

  • confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israël nomenque matris ejus Naama Ammanitis (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum (Liber II Paralipomenon 13, 6)

  • ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente (Liber II Paralipomenon 14, 6)

  • porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quæ est juxta Maresa (Liber II Paralipomenon 14, 10)

  • anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina