Fundar 1033 Resultados para: Rex David Absalom
misitque Joab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum (Liber II Samuelis 12, 27)
congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam (Liber II Samuelis 12, 29)
et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et prædam civitatis asportavit multam valde (Liber II Samuelis 12, 30)
populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem (Liber II Samuelis 12, 31)
factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David (Liber II Samuelis 13, 1)
erat autem Amnonis amicus nomine Jonadab filius Semaa fratris David vir prudens valde (Liber II Samuelis 13, 3)
qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo (Liber II Samuelis 13, 4)
misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum (Liber II Samuelis 13, 7)
dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui (Liber II Samuelis 13, 20)
cum autem audisset rex David verba hæc contristatus est valde (Liber II Samuelis 13, 21)
porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)