Fundar 2484 Resultados para: Reges Israel
qui dicitis festinet et cito veniat opus ejus ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israël et sciemus illud (Liber Isaiae 5, 19)
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)
et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam (Liber Isaiae 7, 1)
et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israël in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem (Liber Isaiae 8, 14)
verbum misit Dominus in Jacob et cecidit in Israël (Liber Isaiae 9, 8)
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israël toto ore in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 9, 12)
et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam incurvantem et refrenantem die una (Liber Isaiae 9, 14)
numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria (Liber Isaiae 10, 9)
et erit lumen Israël in igne et Sanctus ejus in flamma et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres in die una (Liber Isaiae 10, 17)
et erit in die illa non adiciet residuum Israël et hii qui fugerint de domo Jacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israël in veritate (Liber Isaiae 10, 20)
si enim fuerit populus tuus Israël quasi harena maris reliquiæ convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit justitiam (Liber Isaiae 10, 22)
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israël et dispersos Juda colliget a quattuor plagis terræ (Liber Isaiae 11, 12)