Fundar 2484 Resultados para: Reges Israel
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)
regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo (Liber I Paralipomenon 18, 14)
egressique filii Ammon direxerunt aciem juxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt (Liber I Paralipomenon 19, 9)
igitur Joab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israël et perrexit contra Syrum (Liber I Paralipomenon 19, 10)
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiæ Adadezer erat dux eorum (Liber I Paralipomenon 19, 16)
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (Liber I Paralipomenon 19, 17)
fugit autem Syrus Israël et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem (Liber I Paralipomenon 19, 18)
videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 19)
factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)
hic blasphemavit Israël et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber I Paralipomenon 20, 7)
consurrexit autem Satan contra Israël et incitavit David ut numeraret Israël (Liber I Paralipomenon 21, 1)
dixitque David ad Joab et ad principes populi ite et numerate Israël a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam (Liber I Paralipomenon 21, 2)