Fundar 493 Resultados para: Regem Ducibus
et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Ægypti et veritus est Ptolomeus a facie ejus et fugit et ceciderunt vulnerati multi (Liber I Maccabaeorum 1, 19)
et pervenit ad regem nomen ejus et de prœliis Judæ narrabant omnes gentes (Liber I Maccabaeorum 3, 26)
et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies judicium et vindicas fratres nostros (Liber I Maccabaeorum 6, 22)
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno (Liber I Maccabaeorum 6, 57)
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Judas et fratres ejus amicos tuos et nos disperdit de terra nostra (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem (Liber I Maccabaeorum 7, 20)
vidit autem Alchimus quod prævaluit Judas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus (Liber I Maccabaeorum 7, 25)
et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos (Liber I Maccabaeorum 8, 5)
et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus (Liber I Maccabaeorum 9, 57)
et misit Alexander ad Ptolomeum regem Ægypti legatos secundum hæc verba dicens (Liber I Maccabaeorum 10, 51)
et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem (Liber I Maccabaeorum 11, 21)