Fundar 20233 Resultados para: Re
et nescit quod tempus prætereat et relinquet omnia aliis (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce (Liber Ecclesiasticus 11, 21)
facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem (Liber Ecclesiasticus 11, 23)
benedictio Dei in mercedem justi festinat et in honore veloci processus illius fructificat (Liber Ecclesiasticus 11, 24)
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas (Liber Ecclesiasticus 11, 28)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis (Liber Ecclesiasticus 11, 36)
benefac justo et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino (Liber Ecclesiasticus 12, 2)
non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est pænitentibus (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictæ (Liber Ecclesiasticus 12, 4)
da bono et non receperis peccatorem (Liber Ecclesiasticus 12, 5)
benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit (Liber Ecclesiasticus 12, 6)