Fundar 20233 Resultados para: Re
noli prævaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiæ illius super aurum (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum (Liber Ecclesiasticus 7, 23)
pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
filiæ tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
honora patrem tuum et gemitus matris tuæ ne obliviscaris (Liber Ecclesiasticus 7, 29)
memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi (Liber Ecclesiasticus 7, 30)
in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros ejus non derelinquas (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis (Liber Ecclesiasticus 7, 39)
in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in æternum non peccabis (Liber Ecclesiasticus 7, 40)
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit (Liber Ecclesiasticus 8, 3)