Fundar 20233 Resultados para: Re
prunam enim congregabis super caput ejus et Dominus reddet tibi (Liber Proverbiorum 25, 22)
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi (Liber Proverbiorum 25, 24)
sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Liber Proverbiorum 25, 28)
ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis (Liber Proverbiorum 26, 4)
responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur (Liber Proverbiorum 26, 5)
quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola (Liber Proverbiorum 26, 7)
sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem (Liber Proverbiorum 26, 8)
quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum (Liber Proverbiorum 26, 9)
sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 26, 11)
sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixæ alterius (Liber Proverbiorum 26, 17)
sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci (Liber Proverbiorum 26, 19)
quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata (Liber Proverbiorum 26, 23)