Fundar 20233 Resultados para: Re
nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam (Liber Exodus 5, 7)
igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas (Liber Exodus 5, 10)
ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro (Liber Exodus 5, 11)
præfecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ (Liber Exodus 5, 13)
flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5, 14)
paleæ non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis cædimur et iniuste agitur contra populum tuum (Liber Exodus 5, 16)
ite ergo et operamini paleæ non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum (Liber Exodus 5, 18)
videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (Liber Exodus 5, 19)
occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone (Liber Exodus 5, 20)
et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos (Liber Exodus 5, 21)
reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me (Liber Exodus 5, 22)
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos (Liber Exodus 5, 23)