Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos (Liber I Maccabaeorum 4, 28)

  • videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 4, 37)

  • et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta (Liber I Maccabaeorum 4, 38)

  • sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem (Liber I Maccabaeorum 4, 39)

  • tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta (Liber I Maccabaeorum 4, 41)

  • et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret (Liber I Maccabaeorum 4, 44)

  • et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud (Liber I Maccabaeorum 4, 45)

  • et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis (Liber I Maccabaeorum 4, 46)

  • et acceperunt lapides integros secundum legem et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius (Liber I Maccabaeorum 4, 47)

  • et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (Liber I Maccabaeorum 4, 49)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina