Fundar 20233 Resultados para: Re
caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi (Liber Psalmorum 118, 81)
paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua (Liber Psalmorum 118, 87)
me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi (Liber Psalmorum 118, 95)
a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis (Liber Psalmorum 118, 104)
juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ (Liber Psalmorum 118, 106)
posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi (Liber Psalmorum 118, 110)
hereditate adquisivi testimonia tua in æternum quia exultatio cordis mei sunt (Liber Psalmorum 118, 111)
inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum propter retributionem (Liber Psalmorum 118, 112)
sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum (Liber Psalmorum 118, 118)
prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ideo dilexi testimonia tua (Liber Psalmorum 118, 119)
confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui (Liber Psalmorum 118, 120)
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiæ tuæ (Liber Psalmorum 118, 123)