Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum ejus (Liber Genesis 45, 14)

  • osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum (Liber Genesis 45, 15)

  • auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Joseph et gavisus est Pharao atque omnis familia ejus (Liber Genesis 45, 16)

  • dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes jumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)

  • et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Ægypti ut comedatis medullam terræ (Liber Genesis 45, 18)

  • præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes (Liber Genesis 45, 19)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)

  • singulisque proferri jussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis (Liber Genesis 45, 22)

  • tantundem pecuniæ et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes (Liber Genesis 45, 23)

  • dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via (Liber Genesis 45, 24)

  • qui ascendentes ex Ægypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob (Liber Genesis 45, 25)

  • et nuntiaverunt ei dicentes Joseph vivit et ipse dominatur in omni terra Ægypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis (Liber Genesis 45, 26)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina