Fundar 20233 Resultados para: Re
si lætatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea (Liber Iob 31, 25)
si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare (Liber Iob 31, 26)
et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo (Liber Iob 31, 27)
non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam ejus (Liber Iob 31, 30)
si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur (Liber Iob 31, 31)
foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit (Liber Iob 31, 32)
si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium (Liber Iob 31, 34)
quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat (Liber Iob 31, 35)
omiserunt autem tres viri isti respondere Job eo quod justus sibi videretur (Liber Iob 32, 1)
et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Job eo quod justum se esse diceret coram Deo (Liber Iob 32, 2)
porro adversum amicos ejus indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Job (Liber Iob 32, 3)
igitur Heliu expectavit Job loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur (Liber Iob 32, 4)