Fundar 20233 Resultados para: Re
abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque cæli latet (Liber Iob 28, 21)
ipse enim fines mundi intuetur et omnia quæ sub cælo sunt respicit (Liber Iob 28, 24)
et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia (Liber Iob 28, 28)
sicut fui in diebus adulescentiæ meæ quando secreto Deus erat in tabernaculo meo (Liber Iob 29, 4)
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat (Liber Iob 29, 10)
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi (Liber Iob 29, 11)
quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor (Liber Iob 29, 12)
conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam prædam (Liber Iob 29, 17)
verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum (Liber Iob 29, 22)
expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum (Liber Iob 29, 23)
si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram (Liber Iob 29, 24)
si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen mærentium consolator (Liber Iob 29, 25)