Fundar 20233 Resultados para: Re
parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo (Liber Iob 20, 13)
divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus (Liber Iob 20, 15)
non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri (Liber Iob 20, 17)
quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non ædificavit eam (Liber Iob 20, 19)
nec est satiatus venter ejus et cum habuerit quæ cupierat possidere non poterit (Liber Iob 20, 20)
non remansit de cibo ejus et propterea nihil permanebit de bonis ejus (Liber Iob 20, 21)
fugiet arma ferrea et inruet in arcum æreum (Liber Iob 20, 24)
eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles (Liber Iob 20, 25)
omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo (Liber Iob 20, 26)
revelabunt cæli iniquitatem ejus et terra consurget adversus eum (Liber Iob 20, 27)
hæc est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum ejus a Domino (Liber Iob 20, 29)
respondens autem Job dixit (Liber Iob 21, 1)