Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros (Liber Genesis 43, 18)

  • quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem (Liber Genesis 43, 19)

  • locuti sunt oramus domine ut audias jam ante descendimus ut emeremus escas (Liber Genesis 43, 20)

  • quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus (Liber Genesis 43, 21)

  • at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon (Liber Genesis 43, 23)

  • illi vero parabant munera donec ingrederetur Joseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem (Liber Genesis 43, 25)

  • igitur ingressus est Joseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram (Liber Genesis 43, 26)

  • at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit (Liber Genesis 43, 27)

  • qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum (Liber Genesis 43, 28)

  • adtollens autem oculos Joseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi (Liber Genesis 43, 29)

  • festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo et erumpebant lacrimæ et introjens cubiculum flevit (Liber Genesis 43, 30)

  • rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes (Liber Genesis 43, 31)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina