Fundar 20233 Resultados para: Re
non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi (Liber Iudith 2, 6)
tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)
omnemque expeditionem suam fecit præire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quæ exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus (Liber Iudith 2, 8)
aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis (Liber Iudith 2, 10)
effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti et ad austrum terræ Celeon (Liber Iudith 2, 13)
et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare (Liber Iudith 2, 14)
abduxitque omnes filios Madian ac prædavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii (Liber Iudith 2, 16)
et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi (Liber Iudith 2, 17)
tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt (Liber Iudith 3, 1)
desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamini (Liber Iudith 3, 2)
omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)
veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi (Liber Iudith 3, 6)