Fundar 20233 Resultados para: Re
post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius (Liber Thobis 1, 24)
et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas ejus restituta est ei (Liber Thobis 1, 25)
cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium jejunus pervenit ad corpus (Liber Thobis 2, 3)
tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum (Liber Thobis 2, 4)
cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore (Liber Thobis 2, 5)
arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes jam hujus rei causa interfici jussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos (Liber Thobis 2, 8)
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)
ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos ejus fieretque cæcus (Liber Thobis 2, 11)
hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job (Liber Thobis 2, 12)
sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ (Liber Thobis 2, 14)
nam sicut beato Job insultabant reges ita isti parentes et cognati ejus et inridebant vitam ejus dicentes (Liber Thobis 2, 15)
Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui (Liber Thobis 2, 17)