Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • et fratres ejus Semeja et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Juda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis (Liber Nehemiae 12, 35)

  • et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum (Liber Nehemiae 12, 37)

  • et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiæ (Liber Nehemiae 12, 38)

  • et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Johanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Jezraja præpositus (Liber Nehemiae 12, 41)

  • et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul (Liber Nehemiae 12, 42)

  • recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia lætatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus (Liber Nehemiae 12, 43)

  • et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et janitores juxta præceptum David et Salomonis filii ejus (Liber Nehemiae 12, 44)

  • in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum (Liber Nehemiae 13, 1)

  • eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)

  • fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et janitorum et primitias sacerdotales (Liber Nehemiae 13, 5)

  • in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem (Liber Nehemiae 13, 6)

  • et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei (Liber Nehemiae 13, 7)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina