Fundar 20233 Resultados para: Re
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari (Liber II Paralipomenon 4, 4)
porro vastitas ejus habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensuræ tria milia metretas (Liber II Paralipomenon 4, 5)
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris (Liber II Paralipomenon 4, 7)
necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum (Liber II Paralipomenon 4, 8)
fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quæ texit ære (Liber II Paralipomenon 4, 9)
porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem (Liber II Paralipomenon 4, 10)
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)
hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quædam retiacula quæ capita tegerent super epistylia (Liber II Paralipomenon 4, 12)
malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis jungerentur quæ protegerent epistylia et capita columnarum (Liber II Paralipomenon 4, 13)
mare unum bovesque duodecim sub mari (Liber II Paralipomenon 4, 15)
et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo (Liber II Paralipomenon 4, 16)