Fundar 20233 Resultados para: Re
et extendam super Hierusalem funiculum Samariæ et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulæ delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem ejus (Liber II Regum 21, 13)
dimittam vero reliquias hereditatis meæ et tradam eas in manu inimicorum ejus eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis (Liber II Regum 21, 14)
eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad diem hanc (Liber II Regum 21, 15)
insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam ut faceret malum coram Domino (Liber II Regum 21, 16)
reliqua autem sermonum Manasse et universa quæ fecit et peccatum ejus quod peccavit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 17)
dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suæ in horto Aza et regnavit Amon filius ejus pro eo (Liber II Regum 21, 18)
viginti et duo annorum erat Amon cum regnare cœpisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Mesallemeth filia Arus de Jethba (Liber II Regum 21, 19)
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini (Liber II Regum 21, 22)
tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua (Liber II Regum 21, 23)
percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Regum 21, 24)
reliqua autem sermonum Amon quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 25)
sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Josias filius ejus pro eo (Liber II Regum 21, 26)