Fundar 20233 Resultados para: Re
deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis (Liber II Regum 18, 15)
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)
misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris quæ est in via agri Fullonis (Liber II Regum 18, 17)
vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciæ præpositus domus et Sobna scriba et Joahe filius Asaph a commentariis (Liber II Regum 18, 18)
dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua niteris (Liber II Regum 18, 19)
forsitan inisti consilium ut præpares te ad prœlium in quo confidis ut audeas rebellare (Liber II Regum 18, 20)
an speras in baculo harundineo atque confracto Ægypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum ejus et perforabit eam sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se (Liber II Regum 18, 21)
quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem (Liber II Regum 18, 22)
nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum (Liber II Regum 18, 23)
et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites (Liber II Regum 18, 24)
numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam (Liber II Regum 18, 25)
dixerunt autem Eliachim filius Helciæ et Sobna et Joahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis judaice audiente populo qui est super murum (Liber II Regum 18, 26)