Fundar 20233 Resultados para: Re
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)
et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos (Liber I Regum 1, 14)
ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei (Liber I Regum 1, 15)
inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis (Liber I Regum 1, 16)
quæ respondens ait domine mi tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo (Liber I Regum 1, 17)
et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante (Liber I Regum 1, 18)
mactavit boves et pinguja quæque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Joab principem militiæ Salomonem autem servum tuum non vocavit (Liber I Regum 1, 19)
verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)
eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores (Liber I Regum 1, 21)
adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit (Liber I Regum 1, 22)
et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram (Liber I Regum 1, 23)
dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum (Liber I Regum 1, 24)