Fundar 20233 Resultados para: Re
et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim (Liber II Samuelis 23, 11)
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (Liber II Samuelis 23, 13)
desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethleem juxta portam (Liber II Samuelis 23, 15)
inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat juxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino (Liber II Samuelis 23, 16)
dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber II Samuelis 23, 17)
Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus (Liber II Samuelis 23, 18)
et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat (Liber II Samuelis 23, 19)
et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto (Liber II Samuelis 23, 23)
Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas (Liber II Samuelis 23, 30)
Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites (Liber II Samuelis 23, 38)
dixitque rex ad Joab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum ejus (Liber II Samuelis 24, 2)
dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi (Liber II Samuelis 24, 3)