Fundar 20233 Resultados para: Re
fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus (Liber I Samuelis 6, 1)
et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt (Liber I Samuelis 6, 2)
si remittitis arcam Dei Israël nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus ejus a vobis (Liber I Samuelis 6, 3)
qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi (Liber I Samuelis 6, 4)
juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra (Liber I Samuelis 6, 5)
quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Ægyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt (Liber I Samuelis 6, 6)
nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum jugum jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi (Liber I Samuelis 6, 7)
tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus ejus et dimittite eam ut vadat (Liber I Samuelis 6, 8)
et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudinem anorum (Liber I Samuelis 6, 11)
ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapæ Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames (Liber I Samuelis 6, 12)
Levitæ autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quæ erat juxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitæ obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino (Liber I Samuelis 6, 15)
et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa (Liber I Samuelis 6, 16)