Fundar 20233 Resultados para: Re
lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit (Liber Ruth 3, 3)
quando autem jerit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi jacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas (Liber Ruth 3, 4)
quæ respondit quicquid præceperis faciam (Liber Ruth 3, 5)
descenditque in aream et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus (Liber Ruth 3, 6)
et ecce nocte jam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem jacentem ad pedes suos (Liber Ruth 3, 8)
et ait illi quæ es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es (Liber Ruth 3, 9)
et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta juvenes pauperes sive divites (Liber Ruth 3, 10)
noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)
quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (Liber Ruth 3, 13)
dormivit itaque ad pedes ejus usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris (Liber Ruth 3, 14)
et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quæ portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)
et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam (Liber Ruth 3, 17)