Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc (Liber Deuteronomii 1, 37)

  • sed Josue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli (Liber Deuteronomii 1, 38)

  • parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam (Liber Deuteronomii 1, 39)

  • vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Deuteronomii 1, 40)

  • et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut præcepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem (Liber Deuteronomii 1, 41)

  • ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris (Liber Deuteronomii 1, 42)

  • itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestræ voluit adquiescere (Liber Deuteronomii 1, 45)

  • sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore (Liber Deuteronomii 1, 46)

  • profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem (Liber Deuteronomii 2, 3)

  • videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2, 5)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina