Fundar 20233 Resultados para: Re
hæc offeretis Domino in sollemnitatibus vestris præter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis (Liber Numeri 29, 39)
mulier si quippiam voverit et se constrinxerit juramento quæ est in domo patris sui et in ætate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et juramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit (Liber Numeri 30, 4)
quicquid pollicita est et juravit opere conplebit (Liber Numeri 30, 5)
si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore ejus egrediens animam illius obligaverit juramento (Liber Numeri 30, 7)
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat (Liber Numeri 30, 8)
vidua et repudiata quicquid voverint reddent (Liber Numeri 30, 10)
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat (Liber Numeri 30, 12)
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit (Liber Numeri 30, 13)
si voverit et juramento se constrinxerit ut per jejunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat (Liber Numeri 30, 14)
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit (Liber Numeri 30, 15)
sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem ejus (Liber Numeri 30, 16)
istæ sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quæ in puellari adhuc ætate est vel quæ manet in parentis domo (Liber Numeri 30, 17)