Fundar 20233 Resultados para: Re
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus sicut præceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est (Liber Numeri 8, 22)
hæc est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 8, 24)
cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint servire cessabunt (Liber Numeri 8, 25)
locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Ægypti mense primo dicens (Liber Numeri 9, 1)
faciant filii Israël phase in tempore suo (Liber Numeri 9, 2)
præcepitque Moses filiis Israël ut facerent phase (Liber Numeri 9, 4)
qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israël (Liber Numeri 9, 5)
ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron (Liber Numeri 9, 6)
dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israël (Liber Numeri 9, 7)
quibus respondit Moses state ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis (Liber Numeri 9, 8)
loquere filiis Israël homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino (Liber Numeri 9, 10)
mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud (Liber Numeri 9, 11)