Fundar 20233 Resultados para: Re
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda (Liber Numeri 4, 47)
juxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque juxta officium et onera sua sicut præceperat ei Dominus (Liber Numeri 4, 49)
loquere ad filios Israël vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quæ solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint (Liber Numeri 5, 6)
confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint (Liber Numeri 5, 7)
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia (Liber Numeri 5, 8)
loquere ad filios Israël et dices ad eos vir cujus uxor erraverit maritumque contemnens (Liber Numeri 5, 12)
dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro (Liber Numeri 5, 13)
si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam quæ vel polluta est vel falsa suspicione appetitur (Liber Numeri 5, 14)
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium (Liber Numeri 5, 15)
offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino (Liber Numeri 5, 16)
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)
his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur (Liber Numeri 5, 21)