Fundar 20233 Resultados para: Re
miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in mærorem (Epistula Iacobi 4, 9)
nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui judicat fratrem suum detrahit legi et judicat legem si autem judicas legem non es factor legis sed judex (Epistula Iacobi 4, 11)
unus est legislator et judex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui judicas proximum (Epistula Iacobi 4, 12)
qui ignoratis quid erit in crastinum quæ enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur (Epistula Iacobi 4, 14)
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi (Epistula Iacobi 4, 17)
divitiæ vestræ putrefactæ sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt (Epistula Iacobi 5, 2)
ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introjit (Epistula Iacobi 5, 4)
addixistis occidistis justum non resistit vobis (Epistula Iacobi 5, 6)
patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum (Epistula Iacobi 5, 7)
nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non judicemini ecce judex ante januam adsistit (Epistula Iacobi 5, 9)
exemplum accipite fratres laboris et patientiæ prophetas qui locuti sunt in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 10)
ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Job audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator (Epistula Iacobi 5, 11)