Fundar 20233 Resultados para: Re
conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur (Epistula ad Romanos 11, 32)
o altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei quam inconprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viæ ejus (Epistula ad Romanos 11, 33)
aut quis prior dedit illi et retribuetur ei (Epistula ad Romanos 11, 35)
obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum (Epistula ad Romanos 12, 1)
et nolite conformari huic sæculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Epistula ad Romanos 12, 2)
dico enim per gratiam quæ data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Epistula ad Romanos 12, 3)
sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent (Epistula ad Romanos 12, 4)
habentes autem donationes secundum gratiam quæ data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei (Epistula ad Romanos 12, 6)
qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui præest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate (Epistula ad Romanos 12, 8)
dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono (Epistula ad Romanos 12, 9)
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem prævenientes (Epistula ad Romanos 12, 10)
benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere (Epistula ad Romanos 12, 14)