Fundar 20233 Resultados para: Re
non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro (Epistula ad Romanos 9, 10)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret (Epistula ad Romanos 9, 11)
Mosi enim dicit miserebor cujus misereor et misericordiam præstabo cujus miserebor (Epistula ad Romanos 9, 15)
igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei (Epistula ad Romanos 9, 16)
ergo cujus vult miseretur et quem vult indurat (Epistula ad Romanos 9, 18)
dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim ejus quis resistit (Epistula ad Romanos 9, 19)
o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic (Epistula ad Romanos 9, 20)
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam (Epistula ad Romanos 9, 21)
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum (Epistula ad Romanos 9, 22)
ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam (Epistula ad Romanos 9, 23)
Esajas autem clamat pro Israël si fuerit numerus filiorum Israël tamquam harena maris reliquiæ salvæ fient (Epistula ad Romanos 9, 27)
verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Epistula ad Romanos 9, 28)