Fundar 20233 Resultados para: Re
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisæus et alter publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Pharisæus stans hæc apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Jesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
mandata nosti non occides non mœchaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem (Evangelium secundum Lucam 18, 20)
quo audito Jesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
videns autem illum Jesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in sæculo venturo vitam æternam (Evangelium secundum Lucam 18, 30)