Fundar 20233 Resultados para: Re
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis (Evangelium secundum Lucam 10, 4)
et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 10, 9)
in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas ejus dicite (Evangelium secundum Lucam 10, 10)
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati (Evangelium secundum Lucam 10, 12)
væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ in vobis factæ sunt olim in cilicio et cinere sedentes pæniterent (Evangelium secundum Lucam 10, 13)
verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio quam vobis (Evangelium secundum Lucam 10, 14)
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te (Evangelium secundum Lucam 10, 21)