Fundar 20233 Resultados para: Re
et reversus est spiritus ejus et surrexit continuo et jussit illi dari manducare (Evangelium secundum Lucam 8, 55)
et stupuerunt parentes ejus quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat (Evangelium secundum Lucam 8, 56)
convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia et ut languores curarent (Evangelium secundum Lucam 9, 1)
et misit illos prædicare regnum Dei et sanare infirmos (Evangelium secundum Lucam 9, 2)
et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos (Evangelium secundum Lucam 9, 5)
egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique (Evangelium secundum Lucam 9, 6)
audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo et hæsitabat eo quod diceretur (Evangelium secundum Lucam 9, 7)
a quibusdam quia Johannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
et ait Herodes Johannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quærebat videre eum (Evangelium secundum Lucam 9, 9)
et reversi apostoli narraverunt illi quæcumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida (Evangelium secundum Lucam 9, 10)
quod cum cognovissent turbæ secutæ sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat (Evangelium secundum Lucam 9, 11)
dies autem cœperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quæ circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus (Evangelium secundum Lucam 9, 12)